monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 9 > sectio 28 > sectio 3 > sectio 73 > sectio 23 > sectio 9 > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 98
Haec ille in suggillationem nostri artificiosissimo sermone composuit, quae etiamsi potuerit approbare, non de Antichristo dicta, sed de Antiocho, quid ad nos, qui non ex omnibus Scripturarum locis Christi probamus adventum, et Antichristi mendacium? Pone enim haec dici de Antiocho, quid nocet religioni nostrae? Numquid et in superiori Visione, ubi in Antiocho prophetia consummata est, aliquid de Antichristo dicitur? Dimittat itaque dubia, et in manifestis haereat: dicatque quis sit ille lapis, qui de monte abscissus sine manibus, creverit in montem magnum, et orbem impleverit, et quadriformem imaginem contriverit: qui sit ille filius hominis, qui cum nubibus venturus sit, et staturus ante vetustum dierum, et dandum ei regnum quod nullo fine claudatur: omnesque populi, tribus ac linguae, ipsi servituri sint.